Charter Document - 07250046
| Charter Number: | 07250046 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Liber Sancte Marie de Balmorinach |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1240 - 1250 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Omnibus Christi fidelibus has litteras visuris vel audituris Hugo de Nidyn eternam in Domino salutem Noverit universitas vestra me dedisse concessisse et hac carta mea confirmasse pro salute anime mee et omnium antecessorum et successorum meorum domui Sancte Marie de Balmurynach et monachis ibidem Deo servientibus et in perpetuum servituris in puram et perpetuam elemosinam totum quarrarium meum de Nidyn ad frangendum et asportandum prout eis melius viderint expedire sine alicujus hominis contradiccione vel impedimento Concessi vero eisdem monachis liberum iter per terram meam ad predictum quarrarium illud scilicet quod se extendit ab eodem quarrario per mediam villam de Nidyn ex parte occidentali capelle Sancti Gregorii usque ad vadum de Burglyn sicut illud caruca mea Ricardo fratre meo Mattheo Marscallo Adam monacho et multis aliis tunc temporis ibidem mecum existentibus feci attrectari Concessi et eisdem toftum unum in villa de Nidyn illud scilicet in quo mater mea Maria et avia mea Gunnyld habitare solebant Sciendum est et quod predicti monachi viginti quatuor boves habebunt in communi pastura de Nidyn Et ego et heredes mei manu tenebimus et warantizabimus predictis monachis dictum quarrarium cum omnibus aisiamentis prenominatis contra omnes homines in perpetuum Hiis testibus Adamo archidiacono Sancti Andree Johanne de Hefax Symone de Kynner Alexandro de Ardiste Duncano de Ramesay Willelmo de Foreth Ricardo fratre meo Johanne de Blabolg et multis aliis
