Charter Document - 07250045
| Charter Number: | 07250045 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Liber Sancte Marie de Balmorinach |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1320 - 1350 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego David de Berkeley dominus de Brechyn de consensu et assensu Margarete sponse mee dedi et concessi et hac carta mea confirmavi Deo et Monasterio Sancte Marie de Balmurynach et monachis ibidem Deo servientibus et in perpetuum servituris piscariam meam super aquam de Tay in terra de Angus que vocatur le Cruchuc jacentem inter Partinkrag et Dunde in omnibus justis pertinenciis suis tam non nominatis quam nominatis Tenendam et habendam de meet heredibus meis in liberam puram et perpetuam elemosinam adeo libere quiete plenaria et honorifice sicut aliqua elemosina in regno Scocie liberius quiecius plenius et honorificencius ab aliquo barone tenetur aut possidetur Ita quod nullus hominum pro dicta piscaria a predictis monachis omnino aliquid possit exigere preter solas oraciones Ego vero et heredes mei predictam piscariam predictis monachis contra omnes homines warantizabimus acquietabimus et in perpetuum defendemus In cujus rei testimonium presenti carte sigillum meum una cum sigillo Margarete sponse mee apposui Hiis testibus Duncano comite de Fyff David de Wemyss et Johanne de Dundemor militibus Johanne de Kyndelok Johanne de Kynner Johanne de Foreth et aliis
