Charter Document - 07250042

Charter Document - 07250042


Charter Number: 07250042
Cartulary Title: Liber Sancte Marie de Balmorinach
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1278
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Universis Christi fidelibus hoc scriptum visuris vel audituris Willelmus de Galliston salutem in Domino sempiternam Noveritis me die Sabbati proximo post festum Sancti Johannis ante Portam Latinam anno gracie millesimo ducentesimo septuagesimo octavo resignasse et penitus quietum clamasse pro me et heredibus meis quibuscunque domino Johanni de Haia militi domino de Balcolmy coram baroniis de Carral Kyppoke de Ardry et de Carnebeyn per fustum et baculum super solum de Drumrawac totam terram meam de Drumrawac que fuit quondam Walteri le Messager sine aliquo retine mento cum omnibus pertinenciis suis libertatibus et aisiamentis cum quibus dictam terram tenui vel tenere potui aut debui de dicto domino Johanne una cum omni jure et clamio quod ego habui seu ego et heredes mei in dicta terra aliquo tempore quocunque jure seu titulo habere potuimus videlicet ad fessandum de eadem terra plenaria Adam Marescallum heredes suos et suos assignatos et suorum assignatorum assignatos Resignavi inquam dictam terram sic et quietum clamavi quod nec ego nec heredes mei nec aliquis nec aliqua per nos vel pro nobis de cetero aliquid juris vel clamii in dicta terra de Drumrawac seu in aliquibus suis pertinenciis exigere poterimus quoquo modo vel vendicare Et si contingat [quod absit] me vel heredes meos quoscunque contra predictas resignacionem et quietam clamacionem aliquo tempore aliquid attemptare seu temere venire volo et concedo pro me et heredibus meis quibuscunque et presentis scripti tenore me et illos et quoscunque contravenientes obligo per fidem meam et meum sacramentum coram vivis fide dignis prestitum fore in continenti daturos et soluturos fabrice ecclesie cathedralis Sancti Andree quadraginta libras sterlingorum et quod officialis domini episcopi Sancti Andree qui pro tempore fuerit possit nos et quoscunque contravenientes per quamcunque censuram ecclesiasticam voluerit ad dictam solucionem faciendam sine strepitu judiciali compellere manentibus tamen in suo robore plenaria predictis resignacione et quieta clamacione Renuncians in hoc facto pro me et heredibus meis quibuscunque omni juris remedio canonici et civilis omni actioni reali et personali excepcioni et cavillacioni et generaliter omnibus et singulis per quem presens factum vel instrumentum in aliquo possit impediri vel eneruari In cujus rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui et sigilla domini Alani vicarii de Carall Willelmi de Camboch Johannis de Wardrop presenti scripto apponi procuravi in evidencius testimonium