Charter Document - 07250035
| Charter Number: | 07250035 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Liber Sancte Marie de Balmorinach |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1234 |
| Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Alexander Dei gracia Rex Scottorum omnibus probis hominibus tocius terre sue salutem Sciant presentes et futuri quod monachis de Balmurynach remisimus annuum redditum quod nobis reddi solebat de quodam burgagio in burgo nostro de Karel quod emerunt de Willelmo filio Petri Galfrido Quarerur Johanne Morgreu et Ricardo filio ejusdem Johannis burgensibus nostris de Karel Et concessimus eisdem monachis de Balmurynach ut dictum burgagium habeant et teneant in liberam puram et perpetuam elemosinam ita libere quiete plenaria et honorifice sicut aliquod burgagium liberius et quiecius tenetur et possidetur ab aliquibus viris religiosis in tota terra nostra Testibus Willelmo episcopo Glasguensi cancellario Clemente episcopo Dunblanensi Willelmo filio Alani senescallo justiciario Scocie Laurencio de Abirnethi Eymer de Maccuswell Roberto de Meyner Apud Balmurynach nono die Aprilis anno regni domini Regis vicesimo
