Charter Document - 07250032
| Charter Number: | 07250032 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Liber Sancte Marie de Balmorinach |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1268 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Henricus de Hastings concessi hac carta mea presenti confirmavi abbati et conventui de Balmurynach totam partem meam cujusdam burgagii quod quidem burgagium Warinus Porrok quondam tenuit in villa de Dunde quod jacet inter burgagium Hervei de Douny et burgagium Rogeri del Wend Habendam et tenendam de me et heredibus meis sibi et successoribus suis in libero burgagio sicut ceteri burgenses de villa de Dunde tenent sua burgagia Et ut hec mea concessio et confirmacio stabilis et inconcussa permaneat huic carte sigillum meum apposui Hiis testibus Andree de Monorgrunt Gregorio le Long Hervio de Douny Ricardo de Lamineston burgensibus de Dunde et aliis Datum apud Dunde die Martis proxima post Assumpcionem Beate Virginis anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo octavo
