Charter Document - 07250030

Charter Document - 07250030


Charter Number: 07250030
Cartulary Title: Liber Sancte Marie de Balmorinach
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1230
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus hoc scriptum visuris vel audituris Johannes de Bell Johannes Cokin et Symon de Cref prepositi de Perth salutem in Domino Sciatis quod Henricus clericus filius Laurencii filii Huyth de Perth in plenaria curia nostra coram nobis constitutus apud Perth quietam clamavit pro se et heredibus suis in perpetuum abbati et monachis de Balmurynach totam terram quam clamabat tenere de domino episcopo Dunkeldensi et successoribus suis in villa de Perth sine aliquo retine mento sicut jus dictorum monachorum de qua quidem terra dictus Henricus dictos monachos coram nobis per breve domini Regis in placitavit In cujus rei testimonium nos ad preces dicti Henrici una cum sigillo suo sigillum commune nostrum huic scripto apposuimus Testibus Johanne filio Leue Willelmo de Dunde Willelmo de Cragyn Willelmo Sper Andree filio Petri Andree filio Petri Hugone de Insula Adam filio Ketelly Rogero clerico et multis aliis