Charter Document - 07250024
| Charter Number: | 07250024 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Liber Sancte Marie de Balmorinach |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1241 - 1268 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Omnibus Christi fidelibus hoc scriptum visuris vel audituris Alexander senescallus Scocie salutem in Domino Noverit universitas vestra me concessisse et hac presenti carta confirmasse Deo et ecclesie Sancte Marie de Balmurynach in Fyff et monachis ibidem Deo servientibus donacionem quam Walterus pater meus fecit eisdem super una terra in burgo de Perth illa scilicet que jacet inter terram que fuit Swartbrand et terram quam Benedictus filius Jacobi tenuit de patre meo in villa de Perth Et sciendum quod ego pro me et heredibus meis remisi et quiete clamavi dictis monachis in perpetuum illas duas libras piperis et duas libras cymini quas ipsi pro dicta terra solebant reddere annuatim Unde volo et concedo ut dicti monachi dictam terram teneant et possideant in libera pura et perpetua elemosina adeo libere quiete et honorifice sicut aliquam elemosinam in regno Scocie tenent aut possident In cujus rei testimonium presenti scripto sigillum meum apponi feci Testibus domino Wydene de Normanvilla milite Adamo priore monasterii de Melros Davide de Lindesai juniore Lamberto clerico et aliis
