Charter Document - 07250005

Charter Document - 07250005


Charter Number: 07250005
Cartulary Title: Liber Sancte Marie de Balmorinach
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1225
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Hec est convencio facta inter dominam Ermengardam Reginam matrem domini Regis Alexandri et dominum Adam de Stawelle super mille marcis quas predicta domina Regina debuit predicto Adam de Stawell pro quieta clamancia et resignacione et abjuracione terrarum de Cultrach et de Balmurynach et de Ardin cum earum libertatibus et pertinenciis et cum blado et instauro suo proprio quod idem Adam habuit in predictis terris factis in curia domini Regis Alexandri apud Forfar die dominica proxima post festum sancti Dionisii anno gracie millesimo ducentesimo vicesimo quinto et super instrumentis que idem Adam et antecessores ejus habuerunt de predictis terris a predictis Regibus Scocie Willelmo et Alexandro scilicet quod predictus Adam de Stawell omnia instrumenta confecta de predictis terris a predictis regibus fideliter tradet ante primam solucionem hujus pecunie in manu magistri milicie templi London Reddenda predicte regine vel nuncio ipsius ad hoc destinato cum eidem Adam de predictis mille marcis fuerit satisfactum Et sciendum est quod predicta regina reddet predictas mille marcas ad templum London ad terminos subscriptos scilicet quingentas marcas infra Natale domini ejusdem anni et alias quingentas marcas infra Nativitatem sancti Johannis Baptiste proximo sequentem Ita autem hac solucione predicta instrumenta et presens scriptum predicte regine vel ejus nuncio ad hoc destinato sicut predictum est sine difficultate reddentur Predicta vero regina se hanc convencionem observandam fideliter promisit et predictus Adam se eandem convencionem fideliter observaturum tactis sacrosanctis juravit Ad majorem autem hujus rei securitatem huic scripto sigilla sua mutuo apposuerunt Hiis testibus dominis Gregorio episcopo Brechinensi Thoma de Strivelin archidiacono Glasguensi Radulfo de Thonnei Engelramo de Baillol Radulfo Bigot Henrico de Strivelin Henrico de Brechyn filiis comitis David David de Haya Gilberto et Adam et Thoma filiis Ranulfi clericis domini Regis