Charter Document - 07231080

Charter Document - 07231080


Charter Number: 07231080
Cartulary Title: Liber Sancte Thome de Aberbrothoc. Registrorum Abbacie de Aberbrothoc. Pars prior.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1196 - 1199
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

W[illelmus] Dei gratia Rex Scottorum omnibus probis hominibus tocius terre sue clericis et laicis salutem Sciant presentes et futuri me concessisse et hac carta mea confirmasse Deo et ecclesie Sancti Thome de Abirbrothoc et monachis ibidem Deo seruientibus toftum illud in burgo meo de Forfar quod Hugo Cancellarius meus eis dedit et carta sua confirmauit Tenendum in liberam et puram et perpetuam elemosinam ita libere et quiete plenaria et honorifice sicut carta predicti Hugonis Cancellarii mei testatur Testibus Ricardo de prebenda clerico meo Waltero et Willelmo Capellanis meis Philippo de Valoniis Camerario meo Roberto de Londoniis Malcolmo filio comitis Dunecani Roberto de Berkel Philippo de London Apud Monros xx die Aprilis