Charter Document - 07230342

Charter Document - 07230342


Charter Number: 07230342
Cartulary Title: Liber Sancte Thome de Aberbrothoc. Registrorum Abbacie de Aberbrothoc. Pars prior.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1317
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Anno gracie millesimo trecentesimo septimo decimo In festo natiuitatis Sancti Johannis Baptiste apud monasterium de Aberbrothoc in presencia serenissimi principis domni Roberti Dei gracia regis Scottorum illustris ita conuentum concordatum et affirmatum fuit inter nobilem virum dominum Malcolmum comitem de Leuenax ex parte vna et religiosos viros abbatem et conuentum de Aberbrothoc ex altera videlicet quod dictus dominus comes videns ac intelligens quedam munimenta et scripta quondam Maldoueny comitis de Leuenax et aliorum comitum de Leuenaux vsque ad tempus suum per dictos religiosos extensa super quatuor bobus eisdem debitis per dictos comites annuatim et eorum successores inperpetuum pro fraternitate domus sue Recognouit se et heredes suos teneri ad solucionem dictorum boum propter quod tanquam homo bone fidei et perfecte deuotionis dictis religiosis de quatuor bobus ad festum natiuitatis predicte debitis satisfecit Et quia dicto domino comiti videbatur onerosum dictos boues annuatim persoluere concordatum fuit inter dictos comitem et viros religiosos quod ipse et heredes sui dabunt de cetero dictis abbati et conuentui annuatim ad festum natiuitatis Sancti Johannis Baptiste pro dictis quatuor bobus duas marcas argenti apud monasterium de Cambuskynneth Priori conuentuali eiusdem monasterii de Cambuskynneth nomine dictorum abbatis et conuentus de Aberbrothoc Et si contingat quod absit dictum dominum comitem vel heredes suos in solucione dicte pecunie loco et termino debitis in toto vel in parte deficere licebit dictis abbati et conuentui de Aberbrothoc vel eorum certo attornato dictum dominum comitem et heredes suos sine contradictione aliqua pro voluntate sua distringere per bona dicti domni comitis et heredum suorum inuenta super terras ipsorum quas habent infra vicecomitatum de Streueling et dicta bona adducere et vendere infra vicecomitatum predictum quousque pecunia sibi debita plenaria fuerit persoluta Et ut presens conuencio et concordia futuris temporibus perpetuam habeat firmitatem presens scriptum in modum cirographi est confectum Cuius vna pars penes dictum domnum comitem residens sigillo communi capituli dictorum abbatis et conuentus est signata Et altera pars remanens penes dictos abbatem et conuentum sigillo dicti domni comitis consignatur Et nihilominus de precepto dicti domni regis sigillum regni nomine confirmacionis vtrique parti est appensum Et dictus domnus comes in capitulo dictorum religiosorum pro se et heredibus suis in fraternitatem ipsorum Religiosorum solempniter fuit admissus Data et acta die loco et anno supradictis