Charter Document - 07230324
| Charter Number: | 07230324 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Liber Sancte Thome de Aberbrothoc. Registrorum Abbacie de Aberbrothoc. Pars prior. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Concession |
| Date: | 1312 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Venerabili in Christo patri ac domino Willelmo Dei gratia episcopo Sancti andree sui in omnibus et per omnia humiles et deuoti frater Bernardus permissione eiusdem abbas monasterii de Aberbrothoc et eiusdem loci conuentus salutem et tam debitam quam deuotam in omnibus reuerenciam cum honore Quia in cessione domni Johannis de Aberbrothoc nuper abbatis nostri ex incumbente uobis officio reseruastis uobis prouisionem eidem domino Johanni faciendam volumus et concedimus per presentes quod uos faciatis sibi et vni focio de nostro collegio sustentationis nomine prouisionem in ecclesia nostra de Hautwyfel secundum quod nobis et monasterio nostro ac sibi melius expedire videritis ita tamen quod abbati suo et ordini sicut decet fit obediens et proprietas dicte ecclesie penes nos et monasterium nostrum remaneat pleno iure In cuius rei testimonium sigillum commune capituli nostri presentibus est appensum Datum apud Aberbrothoc die mercurii in festo purificationis Beate Marie uirginis Anno gratie millesimo trecentesimo vndecimo
