Charter Document - 07230316

Charter Document - 07230316


Charter Number: 07230316
Cartulary Title: Liber Sancte Thome de Aberbrothoc. Registrorum Abbacie de Aberbrothoc. Pars prior.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1283
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis presens scriptum visuris vel audituris Willelmus Dei gratia episcopus Sancti Andree salutem in Domino sempiternam Nouerit vniuersitas vestra quod nos ratificantes et confirmantes donationem iuris patronatus Ecclesie de Garuoch factam abbati et conuentui de Aberbrothoc per Hugonem Blundum dominum de Aberbuthenot ipsius ecclesie decimas in vsus proprios ipsius monasterii de capituli nostri consensu libere concedimus et assignamus Salua nobis et successoribus nostris perpetua collatione integre vicarie ecclesie predicte vna cum bouata terre per patronum predictum eidem ecclesie assignate et aysiamentis pertinentibus ad eandem Ut autem hec nostra ratificatio et confirmatio inperpetuum robur firmitatis obtineat presenti scripto sigillum nostrum duximus apponendum Datum apud Munymel die veneris proxima post festum Sancti Mathei apostoli et evangeliste Anno gracie millesimo ducentesimo octogesimo tercio