Charter Document - 07230302

Charter Document - 07230302


Charter Number: 07230302
Cartulary Title: Liber Sancte Thome de Aberbrothoc. Registrorum Abbacie de Aberbrothoc. Pars prior.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1189 - 1195
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Willelmus Dei gracia Rex Scottorum omnibus probis hominibus tocius terre sue clericis et laicis salutem Sciant presentes et futuri me dedisse et concessisse et hac carta mea confirmasse Roberto de Londoniis filio meo vnum plenarium toftum in burgo nostro de Munros scilicet illud toftum quod est inter Toftum Alexandri vicecomitis de Striuelyn et Toftum Jocelini hostiarii mei Tenendum in liberum burgagium de me et heredibus meis in feodo et hereditate ita libere et quiete plenaria et honorifice sicut aliquis baronum meorum aliquod toftum in aliquo burgorum meorum quiecius plenius et honorificencius tenet Testibus Hugone cancellario meo comite Dauid fratre meo Willelmo de Morauill constabulario Alano filio Walteri dapiferi Adam Syreis Georgio de Mortimar Apud Munros