Charter Document - 07230106

Charter Document - 07230106


Charter Number: 07230106
Cartulary Title: Liber Sancte Thome de Aberbrothoc. Registrorum Abbacie de Aberbrothoc. Pars prior.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1215
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Alexander Dei gracia rex Scottorum omnibus probis hominibus tocius terre sue clericis et laicis salutem Mando firmiter et precipio ut ea que probi homines in testamentis suis conferunt ad edificia monachorum sancti Thome de Abirbrothoc aut ad alios eorum vsus eisdem monachis reddantur Et prohibeo firmiter ne quis eis ea detineat super meam plenarium foris facturam Si quis vero super predicta eis detinere presumpserit precipio ut vicecomes meus de Forfar in cuius ballia detentor predictorum fuerit ipsum ad predicta dictis monachis reddenda iuste distringat sicut carta domini Willelmi regis patris mei testatur Testibus Willelmo de Bosco cancellario Willelmo de Cumyn comite de Buchan Roberto de London fratre meo Ricardo Cumyn Thoma de Haya Johanne de Haya Apud Perth xviii die Aprilis