Charter Document - 07230076

Charter Document - 07230076


Charter Number: 07230076
Cartulary Title: Liber Sancte Thome de Aberbrothoc. Registrorum Abbacie de Aberbrothoc. Pars prior.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1178 - 1190
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

W[illelmus] Dei gratia Rex Scottorum episcopis abbatibus comitibus Baronibus Justiciis Vicecomitibus prepositis ministris et omnibus probis hominibus tocius terre sue clericis et laicis salutem Sciant presentes et futuri me concessisse et hac carta mea confirmasse Deo et ecclesie Sancti Thome martiris de Abirbrothoc et monachis ibidem Deo seruientibus donacionem illam quam Turpinus episcopus de Brechin eis fecit scilicet unum toftum et croftum in villa de Strukatherach et duas acras terre in campo pertinente ad eamdem villam et preterea decimam illius plenarii Retis quod ego eisdem monachis dedi super aquam de Northesk tenendam in liberam et perpetuam elemosinam de predicto Turpino episcopo de Brechin et eius successoribus ita libere et quiete plenaria et honorifice sicut carta sua testatur et confirmat Testibus Matheo episcopo de Abirden Comite Dunecano Justicia Malcolmo comite Atholie Gillebride comite de Anegus Gillecrist comite de Mar Roberto de Berkel Willelmo Cumyn Hugone de Kaledouer Willelmo de Mountfort Willelmo de Ram Apud Munros