Charter Document - 07230060

Charter Document - 07230060


Charter Number: 07230060
Cartulary Title: Liber Sancte Thome de Aberbrothoc. Registrorum Abbacie de Aberbrothoc. Pars prior.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1205 - 1207
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

W[illelmus] Dei gratia Rex Scott[orum] Omnibus probis hominibus tocius terre sue clericis et laicis salutem Sciant presentes et futuri me concessisse et hac Carta mea confirmasse Deo et Sancto [Thome] martiri de Aberbrothoc et monachis ibidem Deo seruientibus et seruituris donacionem illam quam Thomas Hostiarius fecit eisdem de ecclesia de Kinernyn Tenendam in liberam et puram et perpetuam elemosinam cum omnibus iustis pertinenciis suis ita libere et quiete plenaria et honorifice sicut aliquam ecclesiam liberius et quiecius plenius et honorificencius tenent et possident et sicut Carta predicti Thome testatur Testibus Roberto de Londoniis filio meo Alexandro vicecomite meo de Clacmanan Henrico filio comitis Dauid fratris mei Ricardo de Camera Hereberto de Camera Adam filio eius Ricardo Reuel Apud Clacmanan xxij die Marcii