Charter Document - 07230011

Charter Document - 07230011


Charter Number: 07230011
Cartulary Title: Liber Sancte Thome de Aberbrothoc. Registrorum Abbacie de Aberbrothoc. Pars prior.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1178 - 1195
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

W[illelmus] Dei Gratia Rex Scott[orum] Omnibus probis hominibus tocius terre sue salutem Sciatis me dedisse concessisse et hac carta mea confirmasse Deo et Sancto Thome de Aberbrothoc et monachis ibidem Deo seruientibus unum plenarium toftum quod Andreas episcopus Katenensis tenuit in Burgo meo de Forfar et quod eis dedit et concessit Tenendum in liberam et perpetuam elemosinam ita libere et quiete sicut alias elemosinas suas liberius et quiecius tenent et possident Testibus Comite Dunecano Justicia Radulfo de Ver Bernardo filie Bryen Roberto de Boseuill Apud Forfar