Charter Document - 07230010

Charter Document - 07230010


Charter Number: 07230010
Cartulary Title: Liber Sancte Thome de Aberbrothoc. Registrorum Abbacie de Aberbrothoc. Pars prior.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1178 - 1187
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

W[illelmus] Dei gratia Rex Scott[orum] Omnibus probis hominibus tocius terre sue clericis et laicis salutem Sciant presentes et futuri me dedisse concessisse et hac carta mea confirmasse Deo et Ecclesie Sancti Thome de Aberbruthoc et monachis ibidem Deo seruientibus in liberam et perpetuam elemosinam unum plenarium toftum extra Burgum de Perth sicut eis perambulatum fuit inter duas portas Tenendum ita libere et quiete plenaria et honorifice sicut alias elemosinas suas liberius quiecius plenius et honorificencius tenent Concessi etiam eis ut homines eorum qui super terram illam manentes erunt communionem habeant in burgo meo de Pert cum burgensibus meis vendendi et emendi et alias rectitudines habendi Testibus Waltero Olifard Justicia Nesso filio Willelmi Willelmo de Lyndes Waltero de Berkel Ricardo de Munfichet Johanne de Lundoniis Apud Forfar