Charter Document - 07220014

Charter Document - 07220014


Charter Number: 07220014
Cartulary Title: Registrum Episcopatus Aberdonensis
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1250
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Omnibus Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Alanus hostiarius iusticiarius Scotie salutem eternam in domino Nouerit vniuersitas vestra nos dedisse concessisse et hac carta nostra confirmasse Deo et beate Marie et fratribus hospitalis fundati a nobis apud Kyncardyn onele duas dauachas terre vnum quod vocatur Sudluyth et aliud quod vocatur Kyncardynonele cum duabus terris infra ipsum dauach de Kyncardynonel iacentibus videlicet Pathkellok et Garflogay per rectas diuisas suas coram nobis et alijs probis viris perambulatas Ita scilicet sicut Loutor defendit in Dee et ita per Loutor ascendendo vsque ad vnum riuulum qui vocatur Contolly qui defendit in lacum inferiorem de Lumfanan et ita in altum per dictum riuulum vsque ad quemdam lapidem qui vocatur Quynok et a dicto lapide per quoddam vetus iter vsque ad quemdam mariscum inter Morchory et Potkellok descendentem ad quemdam riuulum qui vocatur Haldikat et per Haldikat quousque Glasset defendit in Haldikat et sic a Glasset vsque ad vetus iter quod defendit versus Bellotyn et ita a dicto itinere descendendo ad quemdam riuulum qui vocatur Donerty et ita dictum riuulum sequendo quousque Donerty defendit in quemdam riuulum qui vocatur Pelgonir et ita per mediam Monmaden vsque ad quemdam riuulum qui vocatur Donyfchy qui defendit in lacum qui vocatur Longyter et ita descendendo per Donisy vsque ad capud de Toliboyer et a Toliboyer per quemdam riuulum qui vocatur Dierdy qui currit per medium Dundaran ita descendendo in Dee in loco qui vocatur Colleftan cum omnibus pertinentijs et aysiamentis earundem in pratis pascuis moris mariscis boscis piscarijs vijs semitis pasturis venationibus stagnis et molendinis cum omnibus alijs que ad dictas terras iuste pertinent aut in posterum pertinere poterint Dedimus insuper et concessimus dicto hospitali ad sustentationem fratrum Deo et beate Marie ibidem seruientium auctoritate venerabilis patris Petrus Dei gratia Aberdonensis episcopi interueniente et assensu nec non et capituli Aberdonensis ecclesie accedente consensu ecclesiam de Kyncardyn onele cum omnibus suis pertinentijs et duas acras in quibus sita est ecclesia de Lonsanan cum iure patronatus eiusdem ecclesie cum capella sua de Forthery ad eandem ecclesiam spectante et cum omnibus decimis rectitudinibus libertatibus et alijs pertinentijs ad dictas ecclesias et capellam iuste spectantibus Ita scilicet quod dictum hospitale et fratres eiusdem hospitalis omnia bona dictarum terrarum et ecclesiarum pro salute nostra et antecessorum atque heredum nostrorum sibi teneant et possideant in liberam puram et perpetuam elemosinam adeo libere et quiete plenaria integre et honorifice sicut aliqua elemosina a collatione alicuius baronis in toto regno Scotie liberius quiecius et honorificentius tenetur aut possidetur ita quod nullus heredum nostrorum a dicto hospitali aliquod exigere presumat nisi solas orationes ad salutem animarum Nos vero et heredes nostri forinsecum seruitium domini regis quantum ad dictas terras pertinet in perpetuum faciemus pro quo volumus quod residuum terre nostre de Onele in perpetuum respondeat et ab eodem residuo terre nostre de Onele dictum seruitium forinsecum exigatur Nos autem et heredes nostri dictum hospitale in personis terris ecclesijs et rebus omnibus mobilibus et immobilibus et omnibus suis libertatibus contra omnes homines et feminas warantizabimus manu tenebimus acquietabimus et in perpetuum defendemus Concedimus insuper quod aliquo fratrum dicti hospitalis preter magistrum cedente vel decedente de consensu magistri siue custodis et fratrum eiusdem hospitalis alius loco illius substituatur magistro cedente vel decedente alius collegio ipsique hospitali ad regimen eiusdem tam in spiritualibus quam in temporalibus de ipsis fratribus vel extra vbi magis viderint expedire loco illius eligatur qui electus nobis et heredibus nostris presentetur et quod canonicum fuerit dyoecesano loci exhibeatur Et vt illa donatio inperpetuum rata sit et inconcussa hoc scriptum sigilli nostri munimine fecimus roborari Datum apud Innerwry in crastino inuentionis sancte crucis anno gratie millesimo ducentesimo quinquagesimo Hijs testibus venerabili patre Petrus Dei gratia episcopo Aberdonensi Malcolmo archidiacono eiusdem domino Colino Hostiario fratre nostro domino Bartholomeo Andree Johanne Cambron Thoma de Cunyngburch Richardo Masculo Colino de Londermer militibus nostris Andree et Willelmo capellanis nostris Ada et Ada clericis nostris et multis alijs