Charter Document - 07220006
| Charter Number: | 07220006 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum Episcopatus Aberdonensis |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1201 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Innocencius episcopus seruus seruorum Dei venerabilibus fratribus archiepiscopis episcopis et dilectis filijs abbatibus prioribus decanis archidiaconis et alijs ecclesiarum prelatis ad quos presentes litere peruenerint salutem et apostolicam benedictionem Non absque dolore cordis et plurima perturbatione didicimus quod in plerisque partibus ecclesiastica censura dissoluitur et canonice sententie seueritas eneruatur vt viri religiosi et hij maxime qui per sedis apostolice priuilegia maiori donati sunt libertate passim a malefactoribus suis iniurias sustineant et rapinas dum vix inuenitur qui congrua illis protectione subueniat et pro fouenda pauperum innocentia se murum defensionis opponat Specialiter autem dilecti filij fratres hospitalis Ierosolimitani tam de frequentibus iniurijs quam de ipso cotidiano defectu iusticie conquerentes vniuersitatem vestram litteris petierunt apostolicis excitari vt ita videlicet eis in tribulationibus suis contra malefactores eorum debeatis magnanimitate consurgere quod ab angustijs quas sustinent et pressuris vestro possunt presidio respirare Ideoque vniuersitati vestre per apostolica scripta mandamus atque precipimus quatenus illos qui possessiones vel res seu domos predictorum fratrum vel hominum suorum irreuerenter inuaserint aut ea iniuste detinuerint que predictis fratribus ex testamento decedentium reliquantur seu in ipsos fratres vel eorum aliquem contra apostolice sedis indulta sententiam excommunicationis aut interdicti presumpserint promulgare vel decimas laborum de possessionibus debitas ante consilium generale quas proprijs manibus aut sumptibus excolunt seu nutrimentis animalium eorum spretis apostolice sedis priuilegijs extorquere monitione premissa si laici fuerint publice candelis accensis singulis vestrum ecclesijs et dioecesibus vestris excommunicationis sententia percellaris si vero canonici regulares vel clerici seu monachi fuerint eos appellatione remota ab officio et beneficio suspendatis neutram relaxaturi sententiam donec predictis fratribus plenaria satisfaciant et tam layci quam clerici seculares qui pro violenta manuum iniectione in fratres ipsos vel illorum aliquem anathematis vinculo fuerint innodati cum dioecesani episcopi literis ad sedem apostolicam venientes ab eodem vinculo mereantur absolui villas autem in quibus bona predictorum fratrum per violentiam detenta fuerint quamdiu ibi sunt interdicti sententie appellatione postposita supponatis Datum Laterani xv Kalendas Januarij pontificatus nostri anno quarto
