Charter Document - 07220003
| Charter Number: | 07220003 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum Episcopatus Aberdonensis |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1216 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Honorius episcopus seruus seruorum Dei venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis et dilectis filijs abbatibus prioribus et alijs ecclesiarum prelatis ad quos presentes litere peruenerint salutem et apostolicam benedictionem Ex parte dilectorum fratrum milicie templi fuit propositum coram nobis quod cum ipsi tertiam partem omnium bonorum suorum hominum qui post se relinquunt heredem soliti sunt percipere ac medietatem illorum qui absque heredibus vel vxoribus decedunt et etiam homines ipsi ad hoc fide posita teneantur presbyteri et clerici tertiam partem portionis que ipsos fratres de iure contingit sibi presumunt contra iusticiam vendicare predictos fratres sub ea molestati omnibus indebitis fatigantes Cum igitur eisdem fratribus qui presertim hoc tempore pro seruitio Jesu Christi exponunt se multis periculis et expensis indebita inferri nolumus grauamina sed grata subsidia ministrare Vniuersitati vestre per apostolica scripta mandamus et precipimus quatinus presbyteros et clericos antedictos ut ab indebita molestatione nominatorum fratrum super portione iam dicta penitus desistentes eam permittant sicut habetur de approbata consuetudine hactenus obseruata ipsis fratribus pacifice possidere monitione premissa per censuram ecclesiasticam sublato appellationis obstaculo compellatis taliter mandatum apostolicum implere quod non possitis de inobediencia reprehendi ymo potius de obediencia commendari Datum Rome apud Sanctum Petrum sexto Idus Decembris pontificatus nostri anno primo
