Charter Document - 07210070
| Charter Number: | 07210070 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum Episcopatus Aberdonensis |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1157 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Adrianus episcopus seruus seruorum Dei venerabili fratri Edwardo Aberdonensi episcopo eiusque successoribus canonice substituendis inperpetuum salutem et apostolicam benedictionem Cum ex iniuncto nobis a Deo apostolatus officio quo cuncttis Christi fidelibus auctore Domino preeminemus singulorum paci et tranquillitati debeamus intendere presertim pro illorum quiete oportet nos esse sollicitos qui pastorali dignitate sunt predicti et ad officium pontificale promoti nisi enim nos eorum vtilitatibus intendentes ipsorum iura in quantum Deo permittente possumus integra conseruemus et auctoritate apostolica eos a prauorum incursibus defendamus de illorum salute non vere poterint esse solliciti qui sibi ad regendum Domino sunt disponente commissi Huius vtique rei consideratione venerabilis in Christo frater episcope Aberdonensis prenotate tuis iustis postulationibus clementer annuimus et tam personam tuam quam ecclesiam Aberdonensem cui Deo auctore preesse dinosceris sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti priuilegio communimus statuentes vt quascunque possessiones quecunque bona eadem ecclesia iuste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum largitione regum vel principum oblatione fidelium seu aliis iustis modis prestante Domino poterit adipisci firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant in quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis Ecclesiam de Aberden ecclesiam sancti Machorij totam villam veteris Aberdon dimidiam aquam de North decimam piscarie de Ardyse Petferlane Ardunachyn Ardfhalty Slatyne Gouyle Petfproc Murcrod Gouyl Kynmonedy Malmeulach ecclesiam quoque sancti Nicholai de Aberden decimam molendini Aberdonensis decimam de chane nauium que illuc venerint cum vno rethe in Suth aqua et totam decimam piscium qui ibi capiuntur totam decimam annone in eodem loco totam decimam piscium qui capiuntur in Stellis decimam de Baldebyniston annone et piscium decimam de Badfothal totam decimam Regis de burgo Aberdonensi decimam eorum que sunt inter duas aquas que Dee et Spey vocantur villam de Rane cum pertinentiis suis Clatt cum ecclesia et ceteris pertinentiis suis [Tullen]eftyn cum ecclesia et ceteris pertinentiis suis monasterium de Cloueth villam et monasterium de Murthlach cum quinque ecclesiis et terris eisdem pertinentibus ecclesias de Rane et de Dauyoth cum pertinentiis suis ecclesiam de Ouchtirlis cum pertinentiis suis ecclesiam de Crvdan cum pertinentiis suis ecclesiam de Balheluy cum pertinentiis suis ecclesiam de Braff cum pertinentiis suis ecclesiam de Dalmayak cum pertinentiis suis ecclesiam de Banchory deueny cum suis pertinentiis terram de Elone quam magister Philippus tenuit villam de Fethirner et ecclesiam cum suis pertinentiis villam que fuit Cristiani presbiteri cum pertinentiis suis villam que fuit Achilidis secus Aberden Preterea monachos siue canonicos in cathedrali ecclesia iuxta discretionem tuam instituendi liberam auctoritate sedis apostolice habeas facultatem Decernimus ergo vt nulli omnino hominum liceat supradictas personas [et] ecclesiam temere perturbare aut eius possessiones auferre aut ablatas retinere minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare sed illibata omnia et integra conseruentur in eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt vsibus omnimodis pro futuro salua nimirum apostolice sedis auctoritate Si qua igitur ecclesiastica secularisue persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptauerit secundo tertioue commonita nisi presumptionem suam congrua satisfactione correxerit potestatis honorisque dignitate careat reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore et sanguine Dei domini redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte vltioni subiaceat cunctis autem eidem loco sua iura conseruantibus sit pax domini nostri Jesu Christi quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inueniant Amen In quarum literarum et bulle non abolitorum non ratarum inspectionis testimonium sigilla nostra presentibus apponi fecimus Datum in concilio cleri Scoticani apud Aberden in domo fratrum predicatorum vicesimo sexto mensis Nouembris anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo nono
