Charter Document - 07210050
| Charter Number: | 07210050 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum Episcopatus Aberdonensis |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1330 |
| Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Dauid Dei gracia rex Scottorum justiciario ex parte aquilonali maris Scocie vel eius locum tenentibus seu tenenti necnon vicecomitibus de Aberden et de Banff prepositisque burgorum et balliuis suis vicecomitatum predictorum ac aliis ministris quorum interest salutem Quia venerabilis pater Alexander Dei gracia episcopus Aberdonensis in vltimo parliamento nostro tento apud Perth temporalitatem nobis traxit in plegium quod bone memorie Petrus Hugo et Henricus Aberdonenses episcopi predecessores sui fuerunt in possessione secundarum decimarum firmarum et redituum thanagiorum terrarum et burgorum finiumque et escaetarum infra dictos vicecomitatus de Aberden et de Banff contingencium et quod ipse eandem possessionem habere debet vobis et cuilibet vestrum quorum interest firmiter precipimus et mandamus quatinus prefato episcopo talem saysinam dictarum secundarum decimarum vna cum arreragiis de terminis a tempore sui ingressi retroactis visis litteris et sine dilacione liberari faciatis qualem predecessores sui predicti habuerunt de eisdem In cuius rei testimonium has litteras penes ipsum remanentes fieri fecimus patentes Apud Perth primo die mensis Aprilis anno regni nostri primo
