Charter Document - 07210031

Charter Document - 07210031


Charter Number: 07210031
Cartulary Title: Registrum Episcopatus Aberdonensis
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Inspeximus
Date: 1294
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis presentes literas inspecturis Malcolmus de Palogoueny et Duncanus mercator burgenses de Aberden salutem eternam in Domino Quia communitas burgi de Aberden vnanimiter concessit inperpetuum nobis et heredibus nostris omnes terras et redditus quos magister Ricardus cementarius quondam burgensis de Aberden in sua prosperitate dedit et contulit pro salute anime sue Elene sponse sue et omnium fidelium Deo et beate Marie et altari beati Johannis apostoli et evangeliste in ecclesia beati Nicholai de Aberden prout in carta collationis predicti magistri Ricardi plenius continetur quam cartam penes nos habemus sub hac forma quod nos et heredes nostri inueniemus quemdam ydoneum capellanum inperpetuum dico altari pro quin que marcis annuis deseruiturum et inueniendo honeste libros luminaria et omnia cetera ornamenta ad dictum altare de jure spectantia et etiam dimidiam marcam annuam scilicet unam medietatem luminari ante crucem in dicta ecclesia et aliam medietatem luminari beate Marie Virginis in eadem ecclesia Nos predicti Malcolmus et Duncanus obligauimus illum redditum annualem quatuor marcarum in quo Laurentius Swyn nobis tenetur de illis duabis celdis cum solario iacentibus ex australi parte loci qui dicitur le Kucstule in burgo de Aberden scilicet per me [Malcolmum] viginti solidos et per me Duncanum duas marcas cum dimidia et de illis celdis per me [Malcolmum] que fuerunt Jacobi Cramp viginti solidos quas celdas Thomas filius Alicie burgensis de Aberden de me Malcolmo tenet Et si dictus redditus dictarum quinque marcarum sex solidorum ad sustentationem seruicii dicti capellani et dictarum impensarum dicto altari et ceteris predictis non poterit aliquo tempore sufficere nos predicti Malcolmus et Duncanus pro nobis et heredibus nostris vel nostris assignatis omnes terras possessiones et redditus in collatione predicti magistri Ricardi contentos ad complementum et sustentationem dicti seruicij et ceterarum dictarum impensarum traximus et obligaui mus in fideiussorem et in solidum subicientes nos et heredes nostros iurisdictioni et potestati domini episcopi Aberdonensis et eiusdem loci archidiaconi et suorum ordinariorum qui pro tempore fuerint quod ipsi poterint vel vnus eorum poterit nos et heredes nostros vel nostros assignatos ad omnia singula premissa sufficienter inuenienda et fideliter obseruanda per censuram ecclesiasticam compellere non obstante aliqua exceptione seu contradictione In cuius rei testimonium presentibus literis sigilla nostra apponi fecimus datum apud Aberden die Mercurij proximo post festum apostolorum Petri et Pauli anno gratie MCC nonagesimo quarto