Charter Document - 07210025
| Charter Number: | 07210025 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum Episcopatus Aberdonensis |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1260 |
| Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Alexander Dei gratia rex Scottorum vicecomitibus prepositis [] balliuis suis ex aquilonali parte maris Scotie salutem Mandamus vobis firmiter precipientes quatinus per probos et fideles homines balliuarum vestrarum diligenter et fideliter inquiri faciatis que sunt hospicia et hostilagia venerabilis patris episcopi Aberdonensis vel de iure et ratione esse debent tam in burgis quam in ceteris maneriis nostris et que per dicam inquisitionem diligenter et fideliter factam sua esse inveneritis eisdem ipsum gaudere de cetero faciatis Teste Alano Hostiario Eymerio de Maxwell camerario apud Inuernyss decimo octavo die Augusti anno regni nostri duodecimo
