Charter Document - 07210020
| Charter Number: | 07210020 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum Episcopatus Aberdonensis |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1253 |
| Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Alexander Dei gratia rex Scottorum Johanni camerario suo et Fergusio iusticiario suo ex parte boriali Scotie vicecomitibusque de Aberden et de Banff salutem [Quia] Intelleximus patrem nostrum dedisse domino Petro episcopo Aberdonensi et ecclesie eiusdem decimas de omnibus firmis thanagiorum nostrorum et exitibus curiarum nostrarum Mandamus vobis et precipimus quatinus predicto domino Episcopo et eius successoribus de predictis decimis responderi faciatis Datum apud Edynburgh iii idus Maij anno regni nostri quinto
