Charter Document - 07210010

Charter Document - 07210010


Charter Number: 07210010
Cartulary Title: Registrum Episcopatus Aberdonensis
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1175 - 1178
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis frater Laurencius vocatus abbas de Melros et eiusdem loci conuentus salutem Nouerit tam presentes quam futuri nos concessisse et hac nostra carta confirmasse Roberto filio Hugonis filij Spileman et heredibus suis dimidiam carucatam terre mensuratam apud Rane scilicet ex aquilonali parte inter ecclesiam sancti Andree eiusdem Ran et Rothemas cum communi pastura quam videlicet terram episcopus Aberdonensis Matheus dedit Deo et sancte Marie et domui nostre de Melros et sua carta confirmavit Hanc igitur totam terram prefato Roberto et heredibus eius concedimus a nobis tenendam libere et quiete et sine omni exactione et consuetudine et servitio seculari Reddendo inde annuatim vnam libram incensi salvo omni jure predicte ecclesie tam in decimis quam ceteris rectitudinibus ecclesiasticis Hiis testibus Malcolmo archidiacono de Aberdon et capellanis episcopi Willelmo Rogero Radulpho Adam et clericis ejusdem Helia Mychaele Alexandro Bedino et Galfrido de Malauilla et Symone et Alano fratribus ejusdem episcopi