Charter Document - 07210007
| Charter Number: | 07210007 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum Episcopatus Aberdonensis |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1172 - 1198 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Willelmus dei gratia Rex Scottorum Omnibus probis hominibus totius terre sue clericis et laicis Salutem Sciant presentes et futuri me dedisse concessisse et hac Carta mea confirmasse deo et beate marie et beato machorio et Matheo Episcopo Aberdonensi totam villam de veteri Aberdon dimidiam aquam de North Slaty Goule murcroft Kynmonedy calmeulach Schiram de Clat Schiram de Tulynestyn Schiram de Rane Schiram de Dauyot cum pertinentiis et ecclesijs decimam canum nauium que veniunt apud Aberden decimam annone in eodem loco decimam meam de reditibus de Aberden decimam thanagiorum redituum et escaetarum me contingentium infra vicecomitatum de Aberden et de Banff Tenendas et habendas dicto episcopo et eius successoribus in puram et liberam elemosinam adeo libere et quiete sicut aliqua elemosina liberius et quietius tenetur et possidetur Testibus Alano hostiario Willelmo Comyne Johanne Camerario apud Forfar tricesimo die mensis Augusti
