Charter Document - 07210004

Charter Document - 07210004


Charter Number: 07210004
Cartulary Title: Registrum Episcopatus Aberdonensis
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1157
Date type: Internal, A.D., Calendar, Papal
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Adrianus episcopus seruus seruorum dei Venerabili fratri Edwardo Abbirdonensi episcopo eius que successoribus canonice substituendis inperpetuum Salutem et apostolicam benedictionem Cum ex iniuncto nobis a deo apostolatus officio quo cunctis Christi fidelibus auctore domino preeminemus singulorum paci et tranquillitati debeamus intendere presertim pro illorum quiete oportet nos esse sollicitos qui pastorali dignitate sunt predicti et ad officium pontificale promoti Nisi enim nos eorum vtilitatibus intendentes ipso rum iura quantum deo permittente possumus integra conseruemus et auctoritate apostolica eos a pravorum incursibus defendamus de illorum salute non vere poterunt esse solliciti qui sibi ad regendum domino sunt disponente commissi Huius itaque rei consideratione venerabilis in Christo frater Episcope prouocati tuis iustis postulationibus clementer annuimus et tam personam tuam quam abbirdonensem ecclesiam cui deo auctore preesse dinosceris sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti priuilegio communimus statuentes vt quascunque possessiones quecunque bona eadem ecclesia in presenti iuste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum largitione regum vel principum oblatione fidelium seu alijs iustis modis prestante domino poterit adipisci firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant in quibus hec proprijs duximus exprimenda vocabulis Ecclesiam de Abbirdein Ecclesiam Sancti Machorij totam villam veteris Abbirdone dimidiam aquam de North decimam piscarie de crovis pethferlen Ardinachin Ardechillin Sclaty Goule petsprottis Murrod tuligreg Kynmonde malmeulach ecclesiam quoque sancti Nicholai de Abbirdone decimam molendini abbirdonensis decimam de canie nauium que illuc veniunt cum vno rethe in suth aqua et tota decima piscium que ibi capiuntur totam decimam annone in eodem loco totam decimam piscium que capiuntur in stellis decimam de baldwynislon annone et piscium decimam de Badsothel totam decimam regis de burgo abbirdon decimam eorum que sunt inter duas aquas que de et spe dicuntur Villam de Rane cum pertinentiis suis Clat cum ecclesia et ceteris pertinentiis suis Tulinestin cum ecclesia et ceteris pertinentiis suis monasterium cloueth villam et monasterium de murthillach cum quinque ecclesiis et terris eisdem pertinentibus Ecclesias de Rane et de dauyot cum pertinentiis suis ecclesiam de Ochtirlef cum pertinentiis suis ecclesiam de Inuercroudan cum pertinentiis suis ecclesiam de Balheluy cum pertinentiis suis ecclesiam de Braff cum pertinentiis suis ecclesiam de dulmayok cum pertinentiis suis ecclesiam de banquhory dewynik cum suis pertinentiis terram de Ellon quam magister Philippus tenuit villam de Fethirneir et ecclesiam cum suis pertinentiis villam que fuit Bastiani presbyteri cum pertinentiis suis villam que fuit Achelid secus Abbirdon Preterea monachos sive canonicos in tua cathedrali ecclesia iuxta dispositionem tuam instituendi liberam auctoritate sedis apostolice habeas facultatem Decernimus ergo vt nulli omnino hominum liceat supradictas personam ecclesiam temere perturbare aut eius possessiones auferre aut ablatas retinere seu quibuslibet vexationibus fatigare sed illibata omnia et integra conseruentur in eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt vsibus omnimodis profutura Salva nimirum apostolice sedis auctoritate Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptauerit secundo tertiove commonita nisi presumptionem suam congrua satisfactione correxerit potestatis honorifque sui dignitate careat ream que se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore et sanguine dei et domini redemptoris nostri Jhesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte vltioni subiaceat Cunctis autem eidem loco sua iura seruantibus sit pax domini nostri Jhesu Christi quatenus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inueniant Amen Et sic finit cum caractere et subscriptionibus ipsius Pape et octo Cardinalium Datum Signie per manum Rolandi sancte Romane ecclesie presbyteri cardinalis et cancellarij ij Idus Augusti Indictione quinta Incarnationis Domini anno millesimo centesimo quinquagesimo septimo Pontificatus vero domini Adriani Pape quarti anno tertio