Charter Document - 07190027
| Charter Number: | 07190027 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chronica Regvm Manniae et Insularvm; The Chronicle of Man and the Sudreys. Volume 2. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1266 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland Diplomatarium Norvegicum viii 9 |
Charter:
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Amen Ut certitudo presentium det veram ac evidentem memoriam preteritorum eternaliter est sciendum quod anno gratie MCCLXVI die Veneris proxima post festum apostolorum Petri et Pauli in ecclesia fratrum predicatorum apud Perthen inita fuit hec compositio et finalis concordia super contentionibus querimoniis damnis et injuriis ac discordiis insularum Mannie et Sodorensium ac jurium earundem sopiendis Divine cooperante providentia inter magnificos et illustres principes Dominum Magnum iv Dei gratia Regem Norvegie illustrem per solemnes nuncios suos Dominos Askatinum Cancellarium suum et Andream filium Nicolai Baronem suum super hiis illuc specialiter destinatos ac legitime constitutos comparentes ibidem ex parte una et Dominum Alexandrum iii eadem gratia Regem Scotie ibidem cum clero et proceribus Regni sui majoribus personaliter comparentem ex altera sub hac forma videlicet quod dictus Dominus Magnus Rex Norvegie tanquam amicus pacis et cultor justitie ad Dei reverentiam et mutue dilectionis ac pacis observantiam diligentius confovendam et animarum periculum propulsandum ac strages hominum citius evitandum ad instantiam et honorem Domini Alexandri Regis Scotie memorati Manniam cum ceteris insulis Sodorensibus et omnibus aliis insulis ex parte occidentali et australi Magni Haffne cum omni jure quod in eis ipse et progenitores sui habuerunt ab antiquo tempore vel ipse et heredes sui habere poterunt in futurum per predictos viros discretos Dominos Aschetinum Cancellarium ipsius Domini Magni Regis Norvegie et Andream filium Nicolai Baronem suum habentes ab ipso Rege plenam authoritatem componendi et concordandi super ipsis amicabiliter et socialiter concessit resignavit et quietas clamavit tam in petitorio quam in possessorio pro se et heredibus suis in perpetuum tenendum habendum et possidendum dicto Domino Alexandro iii Regi Scotorum et suis heredibus cum dominis homagiis reditibus servitiis et omnibus juribus et pertinentiis dictarum Insularum sine aliquo retine mento una cum jure patronatus Episcopatus Mannie salvis jure jurisdictione ac libertate Ecclesie Nidrosiensis in omnibus et per omnia quod vel quas habet in Episcopum et ecclesiam Mannie et exceptis insulas Orcadie et Hethlandi quas idem Rex Norvegie cum dominiis homagiis reditibus servitiis et omnibus juribus et pertinentiis suis infra easdem contiguis dominio suo specialiter reservavit ita quod omnes homines dictarum Insularum que prefato Domino Scotie Regi sunt concesse resignate et quiete clamate tam maiores quam minores subjaceant legibus et consuetudinibus regni Scotie et secundum eas ex nunc in posterum tractentur et judicentur pro hiis autem fore factis vel injuriis et damnis que fecerunt usque in hodiernum diem dum memorato Domino Regi Norvegie adherebant nullatenus puniantur nec querentur super hereditatibus suis in illis insulis sed pacifice stent in eisdem sub dominio Domini Regis Scotie sicut alii liberi et legii dicti Domini Regis Scotie qui liberiori justitia gaudere dignoscuntur nisi aliquid de cetero faciant propter quod juste puniri debeant juxta leges ac consuetudines Regni Scotie approbatas Et si in dictis insulis sub dominio dicti Domini Regis Scotie morari voluerint morentur in Domino libere et in pace et si recedere voluerint recedant cum bonis suis licite libere et in plena pace itaque nec morari nec recedere contra leges et consuetudines Regni Scotie et suum libitum compellantur Dominus itaque Alexander Rex Scotie memoratus veritatis zelator et pacis et concordie amator et heredes sui in perpetuum pro istis concessione resignatione et quieta clamatione et precipue pro bono pacis et ut fatigationes et labores redimantur dabunt et reddent in perpetuum sepe dicto Domino Regi Norvegie et heredibus suis et eorundem assignatis in perpetuum infra octavas Nativitatis Sancti Johannis Baptiste in Orcadia terra scilicet Domini Regis Norvegie in ecclesia Sancti Magni in manibus Episcopi Orchadie seu Ballivi ipsius Domini Regis Norvegie ad hoc per ipsum specialiter deputati vel in eadem ecclesia deponent ad opus ipsius Domini Regis Norvegie sub custodia Canonicorum ejusdem ecclesie si Episcopus vel Ballivus non inveniantur ibidem qui dabunt eis literas adquietationis et facte solutionis centum marcas bonorum et legalium Sterlingorum secundum modum et ritum curie Romane ac Regnorum Francie Anglie et Scotie numerandas annuatim et nihilominus quatuor millia marcarum Sterlingorum dicto modo numerandarum infra proximum quadriennium loco et termino prenotatis videlicet mille marcas infra octavas nativitatis Sancti Johannis Baptiste anno gratie MCCLXVII et centum marcas de predicta pensione Et anno gratie MCCLXVIII ad eosdem locum et terminum mille marcas et centum marcas de pensione prefata Et anno gratie MCCLXIX dictis loco et termino mille marcas et centum marcas de memorata pensione Et ultimo anno gratie MCCLXX eisdem loco et termino mille marcas et centum marcas de eadem pensione In posterum autem dictis loco et termino duntaxat centum marcas de pensione predicto modo numerandas in perpetuum pro omnibus annuatim Et ad hec omnia et singula ut prenotata sunt fideliter et firmiter observanda dicti Asketinus Cancellarius et Andreas Baro pro Domino suo Magno illustri Rege Norvegie et heredibus suis et assignatis in animam ipsius Regis de cujus voluntate eis super hiis constabat ad plenum et animas proprias jurarunt publice in ecclesia fratrum predicatorum apud Perthen tactis Evangeliis sacrosanctis Et dictus Dominus Alexander Rex Scotie per nobiles viros Adam Comitem de Carrick et Robertum de Meyners eodem modo in animam suam et animas eorum pro se et heredibus suis fecit jurare solemniter in presentia nunciorum eorundem Et ad majorem hujus rei securitatem utraque pars se obligavit ad penam decem millium marcarum Sterlingorum solvendam de plano et absque strepitu judiciali a parte resilire volente parti compositionem istam et finalem concordiam observanti compositione ipsa et finali concordia nihilominus in perpetuum in pleno robore duraturis Dominus insuper Rex Magnus Norvegie per nuncios suos supradictos se ipsum ac heredes ac successores suos et Dominus Alexander Rex Scotie se et heredes suos subjecerunt in hoc jurisdictioni sedis Apostolice ut unica monitione premissa per sententias excommunicationis in personas nullius persona excepta et interdicti in regna absque strepitu judiciali et aliqua cause cognitione compellat partem resilientem a compositione et finali concordia predictis ad solvendam parti ipsas compositionem et finalem concordiam observanti dictam penam decem millium marcarum integre et plenaria et nihilominus ad ipsas compositionem et finalem concordiam in omnibus et singulis articulis observandis non relaxandas quousque dicta pena ut dictum est plenaria fuerit persoluta ipsis compositione et finali concordia in suo robore in omnibus et per omnia duraturis et in perpetuum valituris Renunciavit itaque utraque pars in hoc facto omni exceptioni fraudis et doli actioni in factum et privilegio fori et specialiter restitutioni in integrum et omnibus literis inter eosdem Reges et antecessores suos huc usque habitis et obtentis cujuscunque tenoris existant et omnibus literis et indulgentiis Apostolicis impetratis et impetrandis et omni remedio juris canonici et civilis per que predicte concessio resignatio quieta clamatio compositio et finalis concordia impediri differri et destrui valeant seu modo aliqua enervari Adjectum est etiam huic concordie et statutum communi consensu inter Reges et regna Norvegie et Scotie ut omnes transgressiones et delicta inter eos et antecessores suos et eorum homines usque in hodiernum diem perpetrata ex utraque parte penitus sunt remisse quoad ecclesias sicut ad regna nullo ex iis mali ire vel vindicte tramite remanenti et ut obsides dictorum insularum hinc inde capti et detenti plene libertati restituantur Et si inimicus alterius Regum ipsorum Scotie scilicet et Norvegie ad alterum ipsorum confugiat ipsum in regno suo vel dominio ad gravamen ejus a quo effugerit non receptet nisi forte ad tempus ut gratiam sibi impetret si gratiam meruerit et si gratiam Domini sui offensi habere non poterit ipsum statim post annum non differat a se et suo dominio removere Exceptis illis qui crimen lesse Majestatis commiserint quos nullo modo hinc inde receptent Insuper si contingat homines Regni Norvegie quod absit in regno vel dominio Regis Scotie pati naufragium vel e converso liceat eis libere et quiete naves suas fractas vel collisas una cum rebus suis omnimodis per se vel per alios recolligere et habere vendere et alienare absque omni calumnia quamdiu eas non habuerint pro derelicto Et si quis contra hoc commune statutum concordie de rebus vel navibus hujusmodi periclitatis quidquam fraudulenter vel violenter surripuerit et super hoc convictus fuerit tanquam raptor et pacis violator prout demeruerit puniatur consuetudine si que sit contraria non obstante Si quis autem repertus fuit et convictus perturbator pacis istius et finalis concordie inter predictos Reges et Regna et eorum regni colas habite et confirmate per Regem in cujus dominio repertus fuit qui talia presumpserit sic acriter puniatur ut pena illius metus fiat aliorum Et in hujus rei testimonium parti hujus scripti in modum chirographi confecti remanenti penes dictum Dominum Regem Norvegie illustrem sigillum dicti Domini Regis Scotie una cum sigillis venerabilium Patrum Gamelini Sancti Andree et Johannis Glasguensis Dei gratia Episcoporum et nobilium virorum Alexandri Cymyn de Buchan Patricii de Dumbar Wilhelmi de Marre Ade de Karricke Comitum et Roberti de Meyners Baronis est appositum Et alteri parti ejusdem scripti in modum chirographi confecti penes dictum Dominum Regem Scotie remanenti sigillum Excellentis dicti Domini Regis Norvegie una cum sigillis venerabilium Patrum Petri Bergensis Thorgilsi Stavangrensis Dei gratia Episcoporum et nobilium virorum Gauti de Mele Buccolini filii Johannis Finnii filii Gauti Andree filii Nicolai et Asketini Cancellarii dicti Domini Regis Norvegie est appensum
