Charter Document - 07190026

Charter Document - 07190026


Charter Number: 07190026
Cartulary Title: Chronica Regvm Manniae et Insularvm; The Chronicle of Man and the Sudreys. Volume 2.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Request
Date: 1263
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Venerabili viro et amico reverendo domino Walterus de Merton cancellario domini Regis suis R de Nevill salutem et paratam ad beneplacita voluntatem Literas domini Regis nuper recepi continentes quod me capitaneum suum constituit in comitatibus suis ultra Trentam ad pacis sue conservationem contra quosdam rebelles suos ac pacis sue perturbatores et insuper custodiam comitatus Eborum et castri ejusdem mihi commisit que quidem in omnibus pro viribus adimplere paratus sum Verum quia talia assumere non possum sine maximis sumptibus dilectioni vestre dignum duxi supplicare quatenus si placet consilium vestrum et auxilium presens domino Regi velitis apponere ut mihi significet ubi et de quo sive de quibus potero denarium perquirere ad custodiam tam comitatus et castri predictorum quam castri de Bamburgh quod in mea est custodia faciendam Dicitur enim pro certo quod Rex Dacye una cum Rege Norewegie cum magna multitudine navegii in forinsecis insulis Scotie applicuit sed quo proponant divertere nondum certum unde periculum in partibus illis eminere formidandum Dilectioni etiam vestra significo quod quidam quos fideles domini Regis esse credebam jam per predicationem suorum rebellium ad ipsos penitus sunt conversi propter quod majus auxilium aliorum perquirere majoresque sumptus facere oportebit Valeat semper in domino