Charter Document - 07190025

Charter Document - 07190025


Charter Number: 07190025
Cartulary Title: Chronica Regvm Manniae et Insularvm; The Chronicle of Man and the Sudreys. Volume 2.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Request
Date: 1262
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Henricus Dei gratia Rex Anglie Dominus Hibernie egregio principi Haco eadem gratia Regi Norwegie illustri salutem et felices ad vota successus Literas vestras nuper nobis transmissas benigne recepimus ut decebat ex quarum tenore perpendimus quod vestre non extitit voluntatis exercitum ducere in regnum Scotie vel aliquam guerram movere regi Scotie affini nostro carissimo nec etiam nuntii ejusdem Regis in terra vestra atestari contra honestatem regiam tractati fuerunt sicut ex gravi querela quorundam nobis extitit plenius intimatum super quo mansuetudinem regiam plurimum commendamus De eo etiam quod eosdem nuntios ad preces ipsius Regis liberari fecistis liberaliter et benigne sicut in predictis literis vestris perpendimus contineri serenitati vestre gratiarum referimus actiones Et quia nollemus sicut nec deceret aliquam dissensionis materiam inter vos et prefatum Regem suboriri sed potius pristine dilectionis foedera inter progenitores vestros et suos dudum inita ad honorem Dei necnon et utriusque rem commodum et quietem in posterum feliciter continuari prefatum Regem Scotie rogabimus et diligenter inducemus quod si per ipsum vel suos damnum vel injuria vobis vel vestris fuerit illata vobis ea qua convenit amicitia et vicinitate faciat emendari Quapropter serenitatem vestram rogandum duximus cum affectu quatenus erga prefatum Regem et gentem suam tam curialiter et modeste vos habere velitis quod mutuo honori vestro conveniat et circumspectionem vestram pacificam merito commendare possimus Teste meipso apud Rem xv die Novembris anno regni nostri quadragesimo septimo