Charter Document - 07190024
| Charter Number: | 07190024 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chronica Regvm Manniae et Insularvm; The Chronicle of Man and the Sudreys. Volume 2. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Request |
| Date: | 1262 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Rex Anglie Regi Scotie salutem et sincere dilectionis affectum Accedens ad nos Johannes de Londors clericus et nuntius vester negotia que sibi per vos fuerant injuncta nobis laudabiliter exposuit et diligenter quibus auditis et plenius intellectis ea jussimus expleri prout ipse vobis referre poterit viva voce Scripsimus namque Regi Norwegie pro nuntiis vestris vobis remittendis et pro facto quod vertitur inter vos et ipsum Similiter etiam domino Pape pro vestris negotiis scripsimus veluti pro nostris Pro facto autem ecclesia de Salkhull ad nos vocari fecimus episcopum Karliolensem usque ad unum mensem post pascha futurum ut negotio quod inter vos agitur per viam pacis sen justitie quatenus poterimus consilium apponamus Ceterum quia vestra negotia nostra non minus reputamus et in iis que vel ad securitatem vestram vel ad commodum pertinent vestris desideriis annuere vellemus libenter prefatum nuntium vestrum nobiscum tam diu retinuimus ut vobis solutionem illius pecunie quam satis nostis si ad hoc nobis via pateret fieri provideremus Verum quia pro variis et urgentibus negotiis nostris que vos credimus non latere multa nos oportuit effundere et impensas intolerabiles facere anno presenti nec exitus sec proventus nobis debitos recepimus prout temporibus aliis fieri consuevit et insuper cum jam dilecto nobis Alexandro senescalo Scotie de quingentis marcis nomine vestro satisfecerimus prout rogastis [per quod nobis pecunia non extat ad manus] sinceritatem vestram requirimus et rogamus quatenus molestum non habeatis si vobis ad presens non satisfecimus de pecunia supradicta et quia nollemus vobis terminum vel terminos ulterius assignare nisi cos observari faceremus in totum rogamus ut unam medietatem pecuniae predicte in festo sancti Michaelis proximo futuro et aliam medietatem ad Pascha absque mentis vestre tedio vel gravamine recipere velitis hujusmodi nobis rogatum concedendo benigne quia terminos predictos vobis faciemus modis omnibus plenius observari Teste Rege apud Windlesoram xxiii die Martii
