Charter Document - 07190021
| Charter Number: | 07190021 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chronica Regvm Manniae et Insularvm; The Chronicle of Man and the Sudreys. Volume 2. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1247 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland Diplomatarium Norvegicum vii 17 |
Charter:
Innocentius episcopus servus servorum dei dilecto filio Abbati venerabilis monasterii sancti Columbe Ordinis sancti Benedicti Sodreyensis dioecesis salutem et apostolicam benedictionem A longinqua nobis Norwegie regione in qua tuum sicut asseris est monasterium constitutum personaliter ad presentiam nostram accedens tibi ac monasterio ipsi ad ejusdem decorem super quibusdam insignibus ecclesie dignitatibus a nobis gratiam exhiberi suppliciter postulasti Cum igitur Romana ecclesia sibi subjectis humiliter venientibus ad eandem consuevit esse pie matris affectu favorabilis ac benigna et dignum existat ut tanti labor itineris munere compensetur gratie specialis tue devotionis supplicationibus inclinati tibi et successoribus tuis anuli et in divinis officiis diebus horis ac locis competentibus mitre usum quodque in predicto et aliis monasteriis ordinis beati Benedicti ac etiam ecclesiis secularibus monasterio memorato subjectis Clero et populo legato sedis apostolice aut archiepiscopo vel episcopo non presente benedictionem possis dare sollemnem auctoritate presentium duximus concedendum Nulli ergo [] nostre concessionis [] Datum Lugduni kalendas Maii pontificatus nostri anno quarto
