Charter Document - 07190015
| Charter Number: | 07190015 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chronica Regvm Manniae et Insularvm; The Chronicle of Man and the Sudreys. Volume 2. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1235 |
| Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Rex omnibus ballivis et fidelibus suis [] salutem Sciatis quod recepimus in salvum et securum conductum nostrum dilectum amicum nostrum Olavum Regem Mannie et Insularum in veniendo in Angliam ad loquendum nobiscum ibi morando et inde recedendo Et ideo vobis mandamus quod predicto Regi et hominibus suis quos secum duxerit in veniendo in Angliam ibidem morando et inde recedendo sicut predictum est nullum faciatis aut fieri permittatis impedimentum dampnum aut gravamen In cujus rei testimonium has litteras nostras fieri fecimus duraturas usque ad festum sancti Petri ad vincula Anno regni nostri decimo nono Teste Rege apud Windesor decimo tertio die Aprilis Per ipsum Regem
