Charter Document - 07190013
| Charter Number: | 07190013 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chronica Regvm Manniae et Insularvm; The Chronicle of Man and the Sudreys. Volume 2. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1223 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland Diplomatarium Norvegicum vii 11 |
Charter:
Honorius Episcopus [] Carissimo in Christo filio Reginaldo regi Insularum illustri salutem [] Prompte fidei et prone devotionis affectus quem erga Romanum ecclesiam studes in effectu laudabiliter exhibere digne meretur ut personam tuam sincera benevolentia complectentes te speciali sedis apostolice gratia prosequamur tuis supplicationibus favorabiliter annuendo Sicut enim transmisse nobis tue littere protestantur bonorum que fiunt in ecclesia Romana particeps esse cupiens ad exhortationem venerabilis fratris nostri Pandulph Norwicensis Episcopi tunc Electi et apostolice sedis legati ei ecclesie Romane nomine ac nostro Insulam de Man que ad te jure hereditario pertinebat nullumque de ipsa servitium facere tenebaris donasti liberaliter et irrevocabiliter tradidisti recipiens eandem Insulam ab ecclesia Romana in feudum et pro ea nobis fidelitatis et homagii exhibens juramentum Ad recognitionem quoque dominii ecclesie Romane tu et heredes tui annuatim duodecim marcas sterlingorum in Anglie apud monasterium de Furnis in festo Purificationis beate Virginis persolvetis que omnia jurasti te fideliter servaturum Nos igitur habentes hec rata et grata tuis supplicationibus inclinati personam et terram tuam cum omnibus que impresentiarum rationabiliter possides aut in futurum justis modis prestante domino poteris adipisci sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrum protectionis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Laterani x Kalendas Junii Pontificatus nostri anno septimo
