Charter Document - 07190004

Charter Document - 07190004


Charter Number: 07190004
Cartulary Title: Chronica Regvm Manniae et Insularvm; The Chronicle of Man and the Sudreys. Volume 2.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1193
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Venerabili venerabilis et sancte Eborum ecclesie decano totique sancto fratrum conventui Olavus dei gratia Insularum rex Quicquid contrarium malo preter quidem et fraterne dilectionis affectum fraternitatis vestre scripta diligenter intelligentes in eis animadvertimus et de ordinum communione et consortii vestri servicio et si gracias quas debemus solvere non possumus tamen quas possumus incessanter solvere curamus in omni ergo caritatis sollicitudine ad honorem Dei et matris nostre ecclesie dignitatem quam diminutione sicut rem nequaquam debetis acc [] pensate qualiter Nicholaum electum nostrum archiepiscopi vestri per manuum impositionem consecratum omni occasione et dilatione remota ad nos mittere laboretis Alioquin quod absit mutua dilectionis devotio spiritualis quam promisimus ad vos exaltandum sub termino mixti cleri et populi nostri decretum absque spe reparandi in eternum peribit Furentium vero clamor sive injusta quere monia nos nullatenus disturbent qui [] quod inter nos habere videntur quod non c[] secundum dominum vel homines potius [] quam aliud consequitur nuncios vero nostros qui nichil aliud vobis quam per nos audierint intimabant honorifice recipite receptos cum episcopo nostro sine dilatione nobis remittite Valete