Charter Document - 07190002
| Charter Number: | 07190002 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chronica Regvm Manniae et Insularvm; The Chronicle of Man and the Sudreys. Volume 2. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Request |
| Date: | 1074 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Venerabilem Fratrem ac Coepiscopum nostrum Patricium quem Reverendissime Fili Excellentia Vestra ad Nos consecrandum transmisit honeste suscepimus debitis officiis secundum canonicam institutionem sancti Spiritus gratia cooperante sacravimus sacratum ad propriam sedem cum testimonio Literarum Nostrarum more Antecessorum Nostrorum remisimus Qui quamvis de gloria vestra multa Nobis bona multisque laudibus digna retulit non ab re tamen credimus esse si predicanda vestra studia Nostra adhortatione pulsamus Sicut enim ignis flante vento clarius lucet at major efficitur sic vera virtus veris preconiis pulchrius enitescit at in melius augmentatur rogamus igitur sicut rogari oportet pretiosum Sancte Ecclesie filium quatenus Fidem rectam ab ipso Deo et Apostolis ejus sanctis atque orthodoxis Patribus traditam cum omni mentis sinceritate inviolatam teneatis Fidei congrua opera in quantum vires suppetunt exhibeatis superbis austeram humilibus placabilem vestram celsitudinem ostendatis In regno vestro perhibentur homines seu de propria seu de mortuarum uxorum parentella conjuges ducere alii legitime sibi copulatas pro arbitrio et voluntate relinquere nonnulli suas aliis dare et aliorum infanda commutatione recipere Hec et si qua sunt alia crimina propter Deum et animam vestram in terra potestatis vestre corrigi jubete talesque vos cum divino adjutorio vestris subditis exhibete ut et amatores boni bona amplius diligant et appetitores mali pravas actiones nequaquam exercere presumant Hoc enim facientes et diutius eam rerum temporalium felicitate in terra regnabitis et post terrenum regnum sine fine regnaturi ad celestia regna migra bitis Plura et prolixius vobis scripsissem sed habetis vobiscum predictum Antistitem vestrum monasticis institutionibus a pueritia enutritum scientia divinarum literarum strenuissime eruditum bonorum operum ornamentis in quantum cognosci a Nobis potuit decentissime ornatum Quem de anima vestra sepius loquentem Si intento corde audieritis audientes ut patri spirituali in his que ad Deum pertinent obedieritis obedientes ea que vobis ab eo prolata fuerint in arca pectoris vestri reposueritis speramus per misericordiam Dei quia neque vos pernitiose errabitis neque subditos Vobis in privatarum actionum pertinacia stare diu permiseritis Omnipotens Dominus contra inimicos mentis et corporis balteo virtutis sue Excellentiam Vestram defendat et post longam hujus seculi vitam ad eam que finem non habet feliciter Vos perducat
