Charter Document - 07180025
| Charter Number: | 07180025 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Monumenta de Insula Manniae; or A collection of national documents relating to the Isle of Man. Volume 2. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1193 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Rex Venerabili venerabilis et Sancte Eboracensis Ecclesie Decano totique sancto fratrum conventui Olavus Dei gracia Insularum Rex quicquid contrarium malo preter quidem et fraterne dileccionis affectum fraternitatis vestre scripta diligenter intelligentes que in eis continebantur animadvertimus et de oracionum communione et consorcii vestri servicio et si gracias quas debemus solvere non possumus tamen quas possumus incessanter solvere curamus In omni ergo caritatis sollicitudine ad honorem Dei et matris vestre Ecclesie dignitatem quam diminuere sicut rem [] nequaquam debetis attencius pensate qualiter Nicholaum electum nostrum Archiepiscopi vestri manuum imposicione consecratum omni occasione et dilacione remota ad nos mittere laboretis Alioquin quod absit mutua deleccionis devocio spiritualis quam promisimus ad vos exaltandum sub termino juxta cleri et populi nostri decretum absque spe recuperandi in eternum peribit Fuernensium vero clamor sive injusta querimonia vos nullatenus disturbent qui ni tacuerint quod inter nos habere videntur quia non crescit secundum deum vel homines pocius amittent quam aliud consequentur Nuncios vero nostros qui nichil aliud vobis qua per nos audierant intimabant honorifice recipite receptos cum episcopo nostro sine dilacione nobis remittite Valete
