Charter Document - 07180020

Charter Document - 07180020


Charter Number: 07180020
Cartulary Title: Monumenta de Insula Manniae; or A collection of national documents relating to the Isle of Man. Volume 2.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1219
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Rex omnibus ballivis et fidelibus suis has litteras inspecturis salutem Sciatis nos suscepisse in salvum et securum conductum dilectum et fidelem nostrum Reginaldum Regem de Man et homines suos quos secum duxerit per totam potestatem nostram in eundo versus terram suam de Man Et ideo vobis mandamus firmiter precipientes quod nec eidem Reginaldo Regi de Man nec suis malum dampnum aut impedimentum aliquid faciatis aut fieri permittatis Durabit autem conductus iste usque ad instans natale Domini anno regni nostri quarto Et in hujus rei testimonium [] Teste domino Petro Wintoniensi episcopo apud Novum Templum London vicesimo quarto die Septembris anno [] tertio