Charter Document - 07180010
| Charter Number: | 07180010 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Monumenta de Insula Manniae; or A collection of national documents relating to the Isle of Man. Volume 2. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1205 |
| Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Rex [] omnibus [] Sciatis quod suscepimus dilectum consanguineum nostrum Reginaldum Regem Mannie in custodiam protectionem et defensionem nostram et omnes terras et homines suos Et prohibemus ne quis ei vel suis inferat injuriam vel gravamen quia si quid ei foris factum fuerit id nobis factum reputabimus Teste meipso apud Wodestock viii die Februarii anno [] vi
