Charter Document - 07160003

Charter Document - 07160003


Charter Number: 07160003
Cartulary Title: Plympton Priory: A House of Augustinian Canons in South-Western England in the late Middle Ages
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1219 - 1242
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant omnes ad quos presens scriptum pervenerit quod ego Robert de Courtenay reddidi Deo et ecclesie Beatorum apostolorum Petri et Pauli de Plymton et canonicis ibidem Deo servientibus et ecclesie Beate Marie de Marisco extra civitatem Exonie ad predictam ecclesiam de Plymton pertinenti viginti et unam acram terre in marisco meo de Alfington Scilicet terram in australi parte gardini Sancte Marie de Marisco que dicitur Swynparroke in quo continentur decem acre prout bunde facte sunt sacramento legalium hominum meorum de Alfyngton Et terram ex alia parte eiusdem gardini que dicitur Swynscastel in quo continentur undecim acre per bundas suas sicut antiquum ius ecclesie eiusdem et dictorum canonicorum de Plymton Insuper etiam dedi et concessi memoratis ecclesiis et canonicis pro salute anime mee et Marie uxoris [mee] et antecessorum meorum et successorum xxx acras terre scilicet totam terram que vocatur Ocham ex australi et boriali parte vie que tendit a ponte de Schepwalle usque ad terram Walteri de Fraxino per bundas factas sacramento hominum meorum Et totam terram de Lonedialond in qua continentur v acre per bundas factas sacramento predictorum hominum meorum que terre sunt in dominico meo de Alfyngton has autem predictas terras dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et memoratis ecclesiis de Plymton et de marisco et canonicis in eisdem ecclesiis Deo servientibus simul cum omnibus terris et possessionibus quas prius habuerunt tempore Hawise de Courtenay matris mee cum omnibus pertinentiis suis in viis et semitis in pratis et pascuis in aquis et exitibus et omnibus libertatibus tenendas et habendas in liberam puram et perpetuam elemosinam et omnino quietam Preterea dedi et concessi dictis canonicis conductum aque per terram meam et hominum meorum de Alfington a filo aque descendente de Alfyngton usque ad eorum officinas de marisco sicut eis sufficere et expedire videbitur et conpetentem et liberum cursum aque ab eorum officinis usque ad proprium aque canalem pro hac restitutione et donacione mea Antonius Prior de Plymton et eiusdem loci conventus remiserunt placitum et totum ius quod clamabant se habere in ecclesiis de Ken et Alfyngton et prebendis castelli Exonie et molendino de marisco unde traxerunt me in causam coram iudicibus a domino papa Honorio tercio delegatis scilicet Domino Jocelino Bathonie Episcopo et Magistro Roberto de Berkeleya canonico Wellensi renunciantes omnibus impetratis et impetrandis In dicta causa hac predictas terras possessiones et libertates cum omnibus predictis per presens scriptum obtuli super altare Beate Marie de Marisco Quas ego et heredes mei contra omnes homines warentizare tenemur Quod ut ratum et inconcussum permaneat presens scriptum sigilli mei apposicione duxi roborandum hiis testibus []