Charter Document - 07120208
| Charter Number: | 07120208 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Textus Roffensis |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Exchange |
| Date: | 1077 - 1108 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
University of Manchester Medieval Collection - Textus Roffensis (p435) |
Charter:
Postea vero non multo tempore contigit ipsum Gislebertum mutasse habitum et vitam secularem in vitum et habitum monachi apud Rofecestram Iisdem diebus remansit manerium Estuna quod situm est in comitatu de Glocestra in manu prefati Radulfi filii Gisleberti et Osmundi generis Gisleberti qui ambo regis ex actionibus tantum fuerunt gravati ut vix amplius hoc possent pati Erant enim illis diebus consuetudines regis gravissime atque durissime per totum regnum Anglie Itaque venientes pariter uterque ad dominum episcopum Gundulfum rogaverunt illum quatinus propter Deum et honorem suum manerium ipsum a rege requiret quod si obtinere posset de illo ulterius manerium ipsum tenerent Quo audito episcopus quam citius potuit regem impigre adiit amicorum itaque apud regem usus auxilio tandem obtinuit quod petiit dedit ergo episcopus Willielmo regi magni regis Willelmi filio xv libras denariorum et unam mulam que bene valebat centum solidos Isto tali ordine obtinuit Gundulfus episcopus predictum manerium Estunam quod postquam ita factum est statim Radulfus et Osmundus devenerunt homines episcopi et ita tenuerunt ipsum manerium de episcopo verumtamen non multo tempore post iterum pariter requisiverunt episcopum rogantes illum ut propter Deum illas quatuor hidas terre de Estuna cambiret illis pro duabus hidis terre infra Hedenham Non enim ullatenus pati poterant amplius et malas consuetudines predicti comitatus et viam longinquam ab Hedenham et laborem magnum quem propterea sepissime sustinebant accepto ergo consilio episcopus fecit illis partim juxta peticionem eorum sed non in omnibus dedit namque Radulfo unam hidam terre Osmundo vero non nisi dimidiam debebat enim Osmundus episcopo quinquaginta solidos denariorum pro multis placitis que super eum episcopus habuerat et quia episcopus clamavit Osmundum quietum de ipsis quinquaginta solidis et querelis multis ideo e contra non recepit ab episcopo nisi dimidiam hidam terre Et isto modo habuit ipse episcopus ipsum predictum manerium ita liberum et quietum ab omni calumnia sicut Goda comitissa illud habuit umquam melius in suo dominico tempore regis Edwardi Dum hoc ita fuit precepit episcopus domino Willielmo monacho Rofensi preposito de Hedenham curam accipere ejusdem manerii et monachis ecclesie sancti Andree singulis annis firmam octo dierum inde reddere Et quidem juste quoniam terre ille que date fuerunt pro ipsius manerii cambitione fuerant primum de Hedenham quod penitus erat et est ad victum ipsorum monachorum
