Charter Document - 07120204
| Charter Number: | 07120204 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Textus Roffensis |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1077 - 1108 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
University of Manchester Medieval Collection - Textus Roffensis (p431) |
Charter:
Gvndulfus Rofensium gratia Dei episcopus Haimoni uicecomiti et omnibus baronibus regis de Cant Francigenis et Anglis salutem et benedictionem Dei et suam quantum potest Volo uos omnes scire me iam quietum esse aduersus regem de illa cambitione terre quam ei promisi post Werram rofe pro illis tribus acris quos Odo Baiocensis episcopus dedit ecclesie Sancte Andree et monachis nostris ad faciendum ibi ortum suum iuxta murum de foris uersus australem partem ciuitatis forinsecus qui iam inclusi sunt muro circumquaque Et illos tres acros terre quos pro illis tribus dedi regi in cambitione liberaui iam ministris uicecomitis Rodberto scilicet de Sancto Amando et Rodberto Latimier et Elfuuino fratre eius preposito de Cetham et Grentoni de Rouecestra de nostra dominica terra de Burchestealla presentibus testibus istis Ansgoto de Rouecestra Gosfrido Talebot Goisfrido de Ros Radulfo pincerna Ade Rodulfo clerico et aliis multis de nostra familia et de ciuibus eiusdem uille
