Charter Document - 07120201
| Charter Number: | 07120201 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Textus Roffensis |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1077 - 1108 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
University of Manchester Medieval Collection - Textus Roffensis (p429) |
Charter:
Dum idem Gundulfus ex precepto regis Willelmi magni preesset operi magne turris Londonie et hospitatus fuisset apud ipsum Edmerum quadam vice ipse cepit episcopum rogare ut concedet sibi societatem ecclesie quam regebat videlicet Sancti Andree Quod ei episcopus fatis libenter concessit Et ideo concessit Sancte Andree et fratribus ibidem deo servientibus medietatem piscarie que vocatur Niwe Were quam diu viveret Cum vero moreretur totam eam ibidem concessit et totam terram suam quam habebat in Lundonia et domos tali pacto ut ipse et uxor ejus ad Rouecestram deferrentur et ibidem sepelirentur omnique anno eorum anniversarium observaretur Isti sunt testes hujus rei duo filii Brihtmari Agelwinus et Orgarus Radulfus clericus episcopi et Godefridus Groffus et alii multi
