Charter Document - 07120187

Charter Document - 07120187


Charter Number: 07120187
Cartulary Title: Textus Roffensis
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1108 - 1124
Date type: Assigned
Resource Link(s): University of Manchester Medieval Collection - Textus Roffensis (p409)

Charter:

Hec conventio habita est inter monachos Rofenses et uxorem Rodberti Latimarii Hec mulier tenebat quandam terram de Freondesberia que vocabatur Thorniduna et reddebat inde viginti solidos preposito Freondesberie per singulos annos et debebat terram illam tenere usque ad mortem suam Post mortem autem suam debebat esse Sancti Andree et monachorum non alicujus parentum illius sicut ipsa affirmabat Diu ergo ante mortem suam placuit ei ut terram eandem redderet Sancto Andree et monachis pro salute anime viri sui et sue et parentum suorum Veniens itaque die dominica quadam post processionem ante altare Sancti Andree astantibus monachis et Francis et Anglis multis reddidit terram ipsam apostolo Sancto et monachis eternaliter possidendam dans cum terra omnia que habebantur super ipsam terram Monachi vero pro hac re magis confirmanda dederunt illi sexaginta solidos quos postea Brodo presbyter qui ejus filiam habebat calide extorsit et preterea promiserunt ei quia invenirent ei victum et vestitum quam diu viveret victum videlicet de Cellario quantum uni monacho et preter hoc unum ferculum de carne quattuor diebus in Ebdomada vestitum vero de camera honorabilem qualem ejus etatem et personam deceret Uni autem ejus servienti et uni pediseque qui ei servirent talem darent victum qualem ceteris ecclesie servientibus Super hec omnia darent ipsi domine viginti solidos singulis annis quibus servientes sibi solidaret et vestiret et cetera sibi necessaria prout vellet ipsa procuraret Cum autem obiret conventus eam sepeliret et anniversarium ejus singulis annis faceret Hujus conventionis sunt testes Rodbertus presbyter filius Goldwini presbyteri Ordegus presbyter de Ho Radulfus clericus Hugo Clericus Wigelus clericus Goldwinus Grecus et frater ejus Edwinus Edwinus fot Rodbert secretarius Gudredus filius Dioringi et alii multi