Charter Document - 07120183

Charter Document - 07120183


Charter Number: 07120183
Cartulary Title: Textus Roffensis
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1108 - 1124
Date type: Assigned
Resource Link(s): University of Manchester Medieval Collection - Textus Roffensis (p405)

Charter:

Notum sit omnibus tam posteris quam presentibus Roffensis ecclesie amicis et fidelibus quomodo Radulfus clericus pro concordia et pace habenda de multis querelis quas Rofensis episcopus Ernulfus adversus illum habebat eidem episcopo concessit mansionem suam que est juxta Cimiterium monachorum quietam et liberam et liberationem quam in predicta habebat ecclesia postquam a seculo decesserit Preterea redditum xx solidorum videlicet apud Langeport de quodam homine denarios xx Ibidem de quadam vidua solidos ii Alibi de Brichtrico et Radulfo solidos v Apud Eastgate de Eluredo cobi denarios xii De Haga ante novum pistrinum solidos iii De quinque acris ad ecclesiam de Wldeham pertinentibus pro cimiterio de Burcham solidos vii et denarios iiii De quibus Haimo filius Chenastani reddere debet denarios xvi Lifwinus pistor solidos iiii Wlmerus Rufus solidos ii si tamen Rofensis episcopus predictus vel alius ecclesiam de Wldeham cum beneficiis ad eandem pertinentibus filiis Radulfi vel ceteris parentibus ita inposterum tenendam concesserit sicuti Radulfus eam in vita sua tenuit Sin autem qui feudum Radulfi habuerint de eodem feudo episcopo Rofensi eque valentem redditum restituant Hec autem omnia utrimque concessa sunt hac conditione ut cetera omnia que ipse Radulfus ab episcopo tenebat quiete et in pace quam diu in seculo fuerit teneat et habeat et quandocunque voluerit filium suum in ecclesie Sancti Andree monachum faciat et ipse met sive pecuniam attulerit sive non ibidem monachus fiat Hujus conventionis testes fuerunt Albanus et Guarnerius monachi Cantuarienses Hunfridus Martinus Rodbertus Guillelmus monachi Rofenses Heruisus Rofensis archidiaconus Rodbertus Dofforensis canonicus Brodo presbyter Fulbertus de Cilleham Geroldus filius Seram Ansfridus dapifer Rannulfus constabularius Symon Adam Paganus milites Hunfridus portarius Adelardus Gerbodus Letardus et alii plures