Charter Document - 07120182

Charter Document - 07120182


Charter Number: 07120182
Cartulary Title: Textus Roffensis
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1108
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): University of Manchester Medieval Collection - Textus Roffensis (p405)

Charter:

Notum sit omnibus tam posteris quam presentibus quod ego Henricus de Port anno ab incarnatione domini millesimo centesimo viii indictione prima concedente uxore mea Hathewis et filio meo Hugone inperpetuum ut elemosinam donavi deo et fratribus in ecclesia Roffensi que est constructa in honore Sancti Andree apostoli servientibus xx solidos de redditione mea de Earhethea et decimam totam de Halegele de qua quidem predictus sanctus dimidiam partem habuerat ceteram vero pro amore Radulfi episcopi ut predictum est supra taxato tempore donavi Hoc autem pro animabus tam predecessorum quam successorum meorum donavi et ex hoc beneficium ipsius loci anime mee in fine ut monacho concessum fuerit Terminus vero denariorum est in nativitate Domini decime autem in Augusto Teste Hugone filio Fulconis Herberto de Cent Ansfrido clerico Radulfo clerico Hosberno de Merwrthe