Charter Document - 07120164
| Charter Number: | 07120164 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Textus Roffensis |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1115 - 1122 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
University of Manchester Medieval Collection - Textus Roffensis (p391) |
Charter:
Goldwinus cognomento Grecus dedit ecclesie Sancti Andree et monachis pro filio suo ibidem facto monacho duas hagas terre in Rouecestra pertinentes ad Frendesberiam et partem terre regis que est juxta ipsas hagas Preter has autem hagas dedit et dimidiam hagam juxta cimiterium appendentem ad Borchstellam sed istam dimidiam hac conventione dedit quod eam tenebit donec monachi alias hagas hinc et inde habeant et domos auferant ad ampliandum cimiterium suum Et tunc sine omni mora vel contradictione tradet eam in manus monachorum vel ipse si vixerit vel uxor et filii ejus si mortuus fuerit Hujus conventionis testes sunt Heruisus archidiaconus Radulfus clericus et Rodbertus filius ejus Goldwinus presbyter Gelduinus et Rodbertus monetarii Gudredus filius Diringi Stephanus filius Godwini Wiet filius Godwini et alii multi
