Charter Document - 07120121

Charter Document - 07120121


Charter Number: 07120121
Cartulary Title: Textus Roffensis
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1077 - 1108
Date type: Assigned
Resource Link(s): University of Manchester Medieval Collection - Textus Roffensis (p381)

Charter:

Hec est conventio quam Haimo filius Vitalis fecit versus Gundulfum episcopum de Rouecestra quod ipse Haimo dedit episcopo et monachis ecclesiam de Sturmutha et suam dominicam decimam totam cum omnibus consuetudinibus que ad eandem ecclesiam pertinent et iiii acras terre qui in ecclesia sunt et in eodem manerio pasturam ad centum oves Et hoc fecit pro anima patris sui et matris sue et pro sua et propter hoc quod quendam fratrem suum fecit monachum in ecclesia Sancti Andree Et hec ipsa conventio fuit facta coram Anselmo archiepiscopo ita quod ipse met affuit et ita fieri concessit Et isti sunt testes qui affuerunt Baldewinus monachus Wido monachus Ansfridus clericus Radulfus Camerarius Ivo de mala villa et alii plures de familia archiepiscopi Et Willelmus de Etesham